Caritas patiens est, benigna est.
Caritas non aemulatur;
non agit perperam, non inflatur;
non est ambitiosa, non quaerit quae sua sunt,
non irritatur, non cogitat malum;
non gaudet super iniquitate,
congaudet autem veritati;
omnia suffert, omnia credit,
omnia sperat, omnia sustinet.
Caritas nunquam excidit!

Kor.1, 13:4-8